라틴어 문장 검색

Gaius praenomen est, Iulius ab Iulo, Caesar vel quod caeso matris ventre natus est, vel quod avus eius in Africa manu propria occidit elephantem, qui caesa dicitur lingua Poenorum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2866)
Interim Sulla, quem primum hostes attigerant, cohortatus suos turmatim et quam maxime confertis equis ipse aliique Mauros invadunt, ceteri in loco manentes ab iaculis eminus emissis corpora tegere et, si qui in manus venerant, obtruncare.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 101장4)
sic trunca reportat Bosphoreis elephas inglorius ora tributis.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 24)
mox ululatus cantusque dissonos vagantibus circa moenia turmatim barbaris audiebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 429:2)
Hannibal turmatim per equites peditumque iaculatores levia certamina serens casum universae pugnae non necessarium ducebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 189:2)
et primo turmatim abibant, nihil propter pavorem festinationemve confusis ordinibus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 198:1)
ducentos ferme equites Masinissa circa se conglobatos divisosque turmatim in tres partes erumpere iubet, loco praedicto in quem ex dissipata convenirent fuga.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 457:2)
itaque turmatim equites, in vicem manipulos levis armaturae aquatum ire et prandere iubet, alios in statione armatos retinet, opperiens agmen peditum tardius ductum propter gravitatem armorum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 482:1)
deinde equites turmatim et cohortes peditum suis quaeque ordinibus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 493:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION